monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57 > 32 > 21 > 39 > 4 > 58 > 93 > 11 > 47 > 54
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 53 <<< >>> 55
Cicero, in Verrem, 2, 1, 54
1 Reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium.2 Cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus.3 Defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur , satis grandem pecuniam et satis impudentem esse.4 Iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.5 Tutores haec nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem.6 Iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato.7 Itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus.8 Accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. Quid ageret coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse.9 Itaque excogitat - quid? Nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset dicere, 'Improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum , nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia. 10 'Si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur.11 Quod est igitur remedium? quod? Ne liceat pupillo redimere'.12 Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit , cuium periculum? Excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam oportebat.13 Quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit ? Locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor esse) caveas licet.14 , in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines .
Cicero HOME