monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77 > 27 > 82 > 3 > 45 > 49
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 48 <<< >>> 50
Cicero, in Verrem, 2, 1, 49
1 In sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid ego dicam? Dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur.2 Dixit Cn. Fannius , eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse.3 RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum convenire.4 Dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit.5 RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. Ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus? Quid igitur in iudiciis sequemur? Quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere? Nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento - quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt - in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
Cicero HOME