monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47 > 34 > 1 > 91 > 19 > 65 > 29 > 81 > 48
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 47 <<< >>> 49
Cicero, in Verrem, 2, 1, 48
1 C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit ; fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia.2 Posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem .3 L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates valere quae ante eum praetorem venissent ; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse.4 Aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur.5 Venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae , auctoritate sua commovere hominem posset.6 Domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit , multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta iniuria adficeret.7 Homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet.8 Non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis. 9 Quid est , Verres? utrum ne his quidem testibus credetur , an haec ad rem non pertinent? non credemus M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? An id quod dicunt leve est? Nihil levius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere.10 An vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine , nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit ?
Cicero HOME