monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 46 <<< >>> 48
Cicero, in Verrem, 2, 1, 47
1 In plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior.2 Oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? Quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis ceciderat in conspectum populi Romani produxit ; cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem. 3 Superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris fecit heredes; in iis fecit suum libertum.4 Is A. Trebonium fratrem habuerat proscriptum.5 Ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perveniret.6 Libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret ; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem.7 Id ego non reprehendo; etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. Libertus , nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset.8 Das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est.9 Adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? Proscriptum iuvat; lex est, poena est .10 Quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? Et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'Equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit ! Possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis , audite.
Cicero HOME