monumenta.ch > Cicero > 45
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 44 <<<     >>> 46

Cicero, in Verrem, 2, 1, 45

1 Cognoscite hominis aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia.2 Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat.3 Si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et ita de hereditate certaret.4 Hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus.5 Videte ut hoc iste correxerit. 6 Componit edictum his verbis ut quivis intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit.7 EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR - - Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas.8 Iam hoc ridiculum est: SI DE HEREDITATE AMBIGETVR ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. Hoc translaticium est : sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON PROFERENTVR. Quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse.9 Quid ergo interest proferantur necne? Si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet.10 Ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum.11 Ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR - .
Cicero HOME