monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 42 <<< >>> 44
Cicero, in Verrem, 2, 1, 43
1 Ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. Scribis, QYI HEREDEM FECIT FECERIT. Quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? Quia non generis , sed hominis causam verbis amplecteris , ut facile appareat te pretio, non iure esse commotum.2 Atque hoc si in posterum edixisses , etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen venire non posset; nemo enim committeret.3 Nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus. 4 Itaque cum abs te caput illud tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est postea praetor qui idem illud ediceret? Non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret.5 Nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt ; in his nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. Iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod C. Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum. 6 Tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset , ex urbano edicto decernere.7 Quam postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas.
Cicero HOME