monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 40 <<< >>> 42
Cicero, in Verrem, 2, 1, 41
1 P. Annius Asellus mortuus est C. Sacerdote praetore .2 Is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret.3 Heres erat filia.4 Faciebant omnia cum pupilla , legis aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum Asellus est mortuus .5 Iste praetor designatus - utrum admonitus an temptatus an, qua est ipse sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque cognoscite - appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit fieri.6 Illi bona res, huic vendibilis videbatur. Iste, tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret , quam ut hoc edictum tam improbum et tam inhumanum interponeret. 7 Tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt.8 Iste ad arbitrium eius cui condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum edictum conscripserit, quaeso, cognoscite.9 CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM - .10 Quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? Cupiditati hominum ait se obviam ire.11 Quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? Dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii auctoritas.12 Recita .13 QVI AB A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA - - FECIT FECERIT. 'Fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi neque ante edictum provideri potuit?
Cicero HOME