monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57 > 32 > 21 > 39
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 38 <<<     >>> 40

Cicero, in Verrem, 2, 1, 39

1 Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.2 Quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, - ut tu, Hortensi, ut omnes - eodem modo sine quaestore praetor.3 Dixit idem Dolabellam impetrasse.4 Omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt.5 Verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? Illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata.6 Ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.: Quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia , quod tu homo castissimus aliud in tabulis habebas.7 Hinc illae extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit. 8 Homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est.9 Alia porro pecunia ne accusaretur data. Cui sit data, nihil ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat. 10 Homo stultissime et amentissime, tabulas cum conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam credebas, iis expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? Quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis tabulis te causam dicturum existimasti?
Cicero HOME