monumenta.ch > Cicero > 10 > 38
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 37 <<< >>> 39
Cicero, in Verrem, 2, 1, 38
1 Pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum vexarit , quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, [his nominibus - quae res per hunc gestae sunt ] cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret - his nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam.2 Quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur. 3 Consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere.4 Recita.5 DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE .6 QVOD A COMMVNI MILVADVM - .7 Te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse demonstro. 8 Itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit.9 Homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset , fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit ; dixit iste quae velle accusatorem putavit.10 Quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollicebantur. 11 Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit.12 Forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. Ita est ; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo.13 Rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur , quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi potestatem non haberet.14 Solus est hic qui numquam rationes ad aerarium referat.
Cicero HOME