monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6 > 44 > 34 > 59 > 55 > 29 > 37
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 36 <<<     >>> 38

Cicero, in Verrem, 2, 1, 37

1 Haec est istius praeclara tutela.2 En cui tuos liberos committas, en memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.3 Quid exspectas? an dum ab inferis ipse Malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? Ipsum putato adesse.4 Homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at quae confessus es! Cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere ? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? Recita omnium testimonia.5 TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.
Cicero HOME