monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 32 <<<     >>> 34

Cicero, in Verrem, 2, 1, 33

1 Et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit.2 Quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo - te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse , neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum.3 Iam nihil te iudicium Neronis adiuvat.4 Recita quas ad Neronem litteras misit.5 EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS - .6 Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse.7 Quem populum? Qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est.8 Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? Cedo mihi ipsius Verris testimonium: videamus quid idem iste iuratus dixerit. Recita .9 AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. Quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cumesses circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi.10 Quod fuit id tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit? Nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur : tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores principes fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? Etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.
Cicero HOME