monumenta.ch > Cicero > 23
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 22 <<< >>> 24
Cicero, in Verrem, 2, 1, 23
1 Et istius et patris eius accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse.2 Nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. Audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio.3 Hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.4 Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris.5 Plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes.6 Atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti.7 Ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
Cicero HOME