monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 18 <<< >>> 20
Cicero, in Verrem, 2, 1, 19
1 In Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia , cenas, equos muneraque commemorem ? Nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso.2 Tenedo - praetereo pecuniam quam eripuit - Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis. 3 Illa vero expugnatio fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere.4 Quas iste tabulas illinc , quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem. 5 Quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus etiam intercolumniis , in silva denique disposita sub divo vidimus. Cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? Non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent ?
Cicero HOME