monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 16 <<< >>> 18
Cicero, in Verrem, 2, 1, 17
1 Posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. Nam ut est profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur.2 In Achaia - praetermittam minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare , nisi id quod, si in alium reum diceretur, incredibile videretur - magistratum Sicyonium nummos poposcit .3 Ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii.4 Cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum. 5 Genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem istum iudicetis.6 Ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. Iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc eius cupiditatem demonstrandam separatus .7 Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio.8 Dictum? etiam aestimatum .9 Huius consili non participem C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.10 Delum venit.11 Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit.12 Postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur.13 Verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret.
Cicero HOME