monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 14 <<< >>> 16
Cicero, in Verrem, 2, 1, 15
1 Etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam , infestamque reddemus, - si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum.2 Omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum.3 Nemo umquam sapiens proditori credendum putavit.4 Ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil posset.5 Ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem. 6 Nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare.7 Commune est hoc malum, communis metus, commune periculum.8 Nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris.9 Itane vero? Tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! Non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.10 Itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit, - haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat, - idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. Nam quae in ipsum valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. Ille miser cum esset Cn. Dolabella, - cum proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem testimonio, - tum multo ex maxima parte istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.
Cicero HOME