monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77 > 27 > 82 > 3 > 45 > 49 > 17 > 14 > 5 > 14
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 13 <<< >>> 15
Cicero, in Verrem, 2, 1, 14
1 Primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS .2 RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? Quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi est? Illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit quibus data essent describere , quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt.3 Oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse.4 Recita denuo.5 P. LENTVLO L. TRIARIO QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita .6 Ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.7 Quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur.8 'Malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit'.9 Fuerit aliis: tibi quando esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit.10 Nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno post M. Piso.11 Quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.
Cicero HOME