monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 12 <<<     >>> 14

Cicero, in Verrem, 2, 1, 13

1 Quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres.2 Erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere.3 Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus.4 Ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia.5 Simul ac primum ei occasio visa est, - cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae, - aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.6 Video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari in hoc crimine voluntatis defensionisque eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem proditionemque consulis sui gratam sperat fore.7 Quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam! Videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.
Cicero HOME