monumenta.ch > Cicero > 10
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 9 <<< >>> 11
Cicero, in Verrem, 2, 1, 10
1 Verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? Dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus .2 Quis nos magnopere attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam dicitur? Nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? Dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges abstulisse.3 Quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus , qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum'. 4 Possum deinceps totam rem explicare , deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum eius istum abigendos curasse, argenti, vestis stragulae quod fuerit curasse auferendum.5 Haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio.6 Quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines honestissimi, haec eadem se audisse dicerent. 7 Opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur.8 Sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret.9 Nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret.
Cicero HOME