monumenta.ch > Cicero > 10 > 7
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 1, 6 <<<     >>> 8

Cicero, in Verrem, 2, 1, 7

1 Sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.2 Ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse.3 Quam iste laudem communem sibi ait esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset' . 4 iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse et diligentiam.5 Quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere.6 Quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu consessuque vestro commoveretur? Cum in eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret.7 Deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.
Cicero HOME