monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15
Cicero, Orationes, in Verrem, 1, 1, 14 <<<     >>> 16

Cicero, in Verrem, 1, 1, 15

1 Cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! Moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis.2 Nulla in iudiciis severitas , nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia.3 Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia. 4 Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo , de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos. 5 Ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.
Cicero HOME