monumenta.ch > Cicero > 13
Cicero, Orationes, in Verrem, 1, 1, 12 <<<     >>> 14

Cicero, in Verrem, 1, 1, 13

1 Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur.2 Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. 3 Cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in nullo, iudices , equite Romano iudicante ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. 4 Quod in C. Herennio, quod in C. Popilio , senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est , eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret. 5 Iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor.
Cicero HOME