monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8
Cicero, Orationes, in Verrem, 1, 1, 7 <<< >>> 9
Cicero, in Verrem, 1, 1, 8
1 Vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'Iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?' Erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat.2 Cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare.3 Ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent. 4 Sane ne haec quidem mihi res placebat; neque tantopere quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam.5 Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos. 6 Ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea , cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent.7 Hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facturos esse dicerent.8 Quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere caverem praemonebat.
Cicero HOME