monumenta.ch > Cicero > 6 > 4
Cicero, Orationes, Pro Marcello, 3 <<<     >>> 5

Cicero, Pro Marcello, 4

1 Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit , quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.2 Hunc tu diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis .3 Haec enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem dux es et comes: quae quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas - nihil est enim opere et manu factum quod non conficiat et consumat vetustas - at haec tua iustitia et lenitas florescet cotidie magis.4 Ita quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus.5 Et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti.6 Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta victis remisisti.7 Nam cum ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus.8 Recte igitur unus invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.
Cicero HOME

bav1820.130 bnf7830.4 med5045.243

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik