monumenta.ch > Cicero > 17 > 7 > 15 > 23
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 22 <<< >>> 24
Cicero, De imperio Pompei, 23
1 Qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum , qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.2 Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites , Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit.3 Videbat enim praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis quibusque condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur.4 Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. 5 Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia qui inter tot annos unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent . 6 Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis , est C. Cassius, integritate, veritate , constantia singulari.7 Qua re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respondere posse videamur.
Cicero HOME
bav1820.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik