monumenta.ch > Cicero > 17 > 7 > 15 > 23 > 16 > 22
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 21 <<<     >>> 23

Cicero, De imperio Pompei, 22

1 Qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.2 Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur .3 Sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio, Quirites , non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes magnae et multae requiruntur.4 Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.5 Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. 6 Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias .7 Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem inferatur. 8 Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt.9 Pro sociis vos contra hostis exercitus mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit?
Cicero HOME

bav1820.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik