monumenta.ch > Cicero > Liber I > 21
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 20 <<< >>> 22
Cicero, De imperio Pompei, 21
1 Quid tam novum quam adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit.2 Huic praeesse? Praefuit.3 Rem optime ductu suo gerere? Gessit.4 Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit.5 Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et concelebrandam putavit. 6 Quid tam inusitatum quam ut , cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est.7 Quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere'.8 Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur.9 Quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus . 10 Atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine a Q. Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate.
Cicero HOME
bav1820.190