monumenta.ch > Cicero > 19
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 18 <<<     >>> 20

Cicero, De imperio Pompei, 19

1 Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare.2 Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. 3 Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti.4 Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur , in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat ? De quo legando consules spero ad senatum relaturos.5 Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam , de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat considerabunt.6 Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.
Cicero HOME

bav1820.189

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik