monumenta.ch > Cicero > 18
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 17 <<< >>> 19
Cicero, De imperio Pompei, 18
1 Quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit , quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At hercules aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus , cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit. 2 Nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque , vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus.3 Nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus nostris sed etiam Appia iam via carebamus .4 Et eis temporibus nonne pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere , cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!
Cicero HOME
bav1820.188
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik