monumenta.ch > Cicero > 17 > 7 > 15 > 23 > 16
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 15 <<< >>> 17
Cicero, De imperio Pompei, 16
1 Age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt ! quod a communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari maluerunt.2 Potestis igitur iam constituere, Quirites , hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. 3 Reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus , sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus.4 Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos.5 Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna.6 De huius autem hominis felicitate quo de nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. 7 Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae , terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt .8 Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et optare debetis. 9 Qua re cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis , Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis?
Cicero HOME
bav1820.187
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik