monumenta.ch > Cicero > 14
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 13 <<<     >>> 15

Cicero, De imperio Pompei, 14

1 Age vero, ceteris in rebus quae sit temperantia considerate.2 Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt.3 Non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.4 Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit ; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse.5 Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur. 6 Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites , hoc ipso ex loco saepe cognostis .7 Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint.
Cicero HOME

bav1820.186