monumenta.ch > Cicero > 20 > 11 > 10 > 13
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 12 <<<     >>> 14

Cicero, De imperio Pompei, 13

1 Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris.2 Quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis.3 Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate , quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus.4 Summa enim sunt omnia , Quirites , sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. 5 Quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit ? Vestra admurmuratio facit, Quirites , ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit confiteri.6 Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit , nostri exercitus adferant quis ignorat? Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis.7 Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt.8 Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam permittitur.9 Hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.
Cicero HOME

bav1820.185

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik