monumenta.ch > Cicero > 3 > 8 > 11 > 10 > 13 > 9
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 8 <<< >>> 10
Cicero, De imperio Pompei, 9
1 Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum.2 Cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur.3 Primum ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque patrius celeritatem consequendi retardaret.4 Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit.5 Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit . 6 Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. Cuius in regnum postea quam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt.7 Erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum.8 Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur.9 Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur. 10 Hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur.11 Mithridates autem se et suam manum iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.12 Iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. 13 Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare.14 Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit.15 Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret.16 Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L . 17 Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis erant dimisit, partim M'. Glabrioni tradidit.18 Multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.
Cicero HOME
bav1820.182
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik