monumenta.ch > Cicero > 6
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 5 <<< >>> 7
Cicero, De imperio Pompei, 6
1 Qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas vix contenti esse possimus, Asia vero tam opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur facile omnibus terris antecellat.2 Itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis est defendenda. 3 Nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem.4 Nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua relinquuntur , agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit.5 Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. 6 Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt conservaveritis non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?
Cicero HOME
bav1820.180
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik