monumenta.ch > Cicero > 5
Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 4 <<<     >>> 6

Cicero, De imperio Pompei, 5

1 Maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt; vos ereptam vitam neglegetis ? Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis ? Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. 2 Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se facere sine summo periculo posse arbitrantur. 3 Vident enim et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum propter esse , quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos.4 Hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur .
Cicero HOME

bav1820.180