monumenta.ch > Cicero > 2 > Liber II > Liber III > Liber I > Oratio 2 > Oratio 1 > Liber II > 1
>>> Cicero, Orationes, De imperio Pompei, 2

Cicero, De imperio Pompei, 1

1 Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. 2 Ita neque hic locus vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus.3 Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis.4 Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt .
Cicero HOME


© 2006 - 2025 Monumenta Informatik