monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 9 > Epistula 27
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 26 <<<    

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 27

0 Scr. Romae ante iii Kal. Ian. ex. a. 710 (44) Q. CICERO TIRONI SUO SAL. PLURIMAM DICIT.1 Mirificam mihi verberationem cessationis epistula dedisti; nam, quae parcius frater perscripserat, verecundia videlicet et properatione, ea tu sine assentatione, ut erant, ad me scripsisti, et maxime de consulibus designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a guvernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est. Incredibile est, quae ego illos sciam oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. Res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo vix sunt digni, quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. Te, ut dixi, fero oculis. Ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiamsi te veniens in medio foro videro, dissuaviabor. Me ama et vale.
Cicero HOME

bav598.235 bsb125735.233 uldBPL49.197