monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 20 > Epistula 29 > Epistula 42 > Epistula 14 > Epistula 33 > Epistula 49 > Epistula 9 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 15 > Epistula 68 > Epistula 1 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 25 <<<     >>> Epistula 27

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 26

0 Scr. loco et mense incerto a. 710 (44). QUINTUS TIRONI SUO P. S. D.1 verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono; Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. 2 plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis quaesivisse videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. ama nos et vale.
Cicero HOME

bav598.234 bsb125735.233 uldBPL49.197

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik