monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 13 > 2 > Epistula 15 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 55 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 24
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 23 <<< >>> Epistula 25
Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 24
0 Scr. in Arpinati paulo post a. d. iii Id. Nov. a. 710 (44). TULLIUS TIRONI S.1 etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. mihi 'prora et puppis', ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Offilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. de attributione conficies, de repraesentatione videbis. 2 de domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram; sed litteras tuas exspecto. et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. puto utrumque ad aquas; sed quod egerint. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. appellabis etiam Papiam. vale.
Cicero HOME
bav598.234 bsb125735.233 uldBPL49.197