monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75 > Epistula 10 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 38 > Epistula 12 > Epistula 23
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 22 <<<     >>> Epistula 24

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 23

0 Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44). CICERO TIRONI S.1 tu vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat, verum tamen. Balbus ad me scripsit tanta se ἐπιφορᾷ oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit. liceat modo rusticari. ad Bithynicum scripsi. 2 de Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖς intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est, θορυβοποιεῖ. ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syngrapha; γόνυ κνήμης. cras exspecto Leptam et †n.†ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. vale.
Cicero HOME

bav598.234 bsb125735.232 uldBPL49.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik