monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 30 > 10 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 23 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 35 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 19 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 24a > Epistula 15 > Epistula 6 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 21 <<<     >>> Epistula 23

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 22

0 Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45). TULLIUS TIRONI SUO S.1 spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. 2 Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum observabis. etsi verum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas; hoc gratius mihi facere nihil potes. vale.
Cicero HOME

bav598.233 bsb125735.232 uldBPL49.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik