monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 19

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 18

0 Scr. Romae ut vid. post m. Oct. a. 707 (47). TULLIUS TIRONI S.1 quid igitur? non sic oportet? equidem censeo sic, addendum etiam 'suo.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi διαφόρησιν gaudeo profuisse; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut est, indulge valetudini tuae; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, πέψιν, ἀκοπίαν, περίπατον σύμμετρον, τρῖψιν, εὐλυσίαν κοιλίας. fac bellus revertare; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. 2 Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis. Helico nequissimus HS * dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem; itaque abutor coronis. 3 de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te diligenter. vale.
Cicero HOME

bav598.232 bsb125735.230 uldBPL49.194

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik