monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 44 > Epistula 13 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 15 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 16

0 Scr. in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53). QUINTUS MARCO FRATRI S.1 de Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, cum eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor. 2 si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. te totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
Cicero HOME

bav598.231 bsb125735.229 uldBPL49.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik