monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 9 > Epistula 27 > Epistula 40 > Epistula 11 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 14 <<<     >>> Epistula 16

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 15

0 Scr. in Cumano pr. Id. Apr. a. 701 (53). TULLIUS TIRONI S.1 Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum; cura te etiam atque etiam diligenter. vale. 2 scripta iam epistula Hermia venit. accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. vale.
Cicero HOME

bav598.231 bsb125735.230 uldBPL49.194

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik