monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 30 > 10 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 23 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 35 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 19 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 24a > Epistula 15 > Epistula 6 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 9 <<< >>> Epistula 11
Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 10
0 Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53). TULLIUS TIRONI S.1 ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice. 2 litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. tu Musis nostris para ut operas reddas. nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides ἔτυμον quod haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. vale. xiiii K. Mai.
Cicero HOME
bav598.229 bsb125735.227 uldBPL49.192
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik