monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 16, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad familiares, 16, Epistula 7

0 Scr. Corcyrae xv K. Dec. a. 704 (50). TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.1 septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque venies. cura ut valeas. etiam atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.
Cicero HOME

bav598.228 bsb125735.226 uldBPL49.191

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik