monumenta.ch > Cicero > 4 > Epistula 76 > Epistula 29 > Epistula 32 > Epistula 77 > Epistula 73 > Epistula 48 > Epistula 65 > Epistula 33 > Epistula 41 > Epistula 68 > Epistula 28a > Epistula 45 > Epistula 79 > Epistula 71 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 64 > Epistula 75 > Epistula 60 > Epistula 55 > Epistula 21 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 67 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 28 > Epistula 74 > Epistula 72 > Epistula 63 > Epistula 38 > Epistula 59 > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 42 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 25 > Epistula 78 > Epistula 31 > Epistula 26 > Epistula 62 > Epistula 70 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 20 <<<    

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 21

0 Scr. Romae post Kal. Oct. a. 707 (48). M. CICERO S. D. C. TREBONIO.1 Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae - nam ad amorem quidem nihil poterat accedere - , tum discedis a nobis meque tanto desiderio afficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur: quod ego non modo de me tibi spondere possum, sed de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me amares. 2 Nam, ut illa omittam, quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me concionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partes suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim collega pareret, ut haec recentia, quae meminero semper, obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, cum ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses, - ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum, quod tibi facetum videtur, quidquid ego dixi, quod allis fortasse non item; deinde, quod illa, sive faceta sunt sive secus, fiunt narrante te venustissima; quin etiam, antequam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur. 3 Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit, de uno me tamdiu cogitavisses, ferreus essem, si te non amarem; cum vero ea, quae scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari: cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem! amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis. 4 Nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam: primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus, quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam: acute movebatur; genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen assequebatur, quod probaret; multae erant et reconditae litterae, vis non erat: ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum, quem cohortere. Habes de Calvo iudicium et consilium meum: consilium, quod hortandi causa laudavi; iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene. 5 Reliquum est, ut tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu velim tua in me studia et officia multum tecum recordere; quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis, verum etiam te a me amari plurimum iudicabis. Vale.
Cicero HOME

bav598.224 bsb125735.223 uldBPL49.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik