monumenta.ch > Cicero > Epistula 5b > Epistula 17 > Epistula 44 > Epistula 78 > Epistula 9 > Epistula 28 > Epistula 70 > Epistula 48 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 19 <<<     >>> Epistula 21

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 20

0 Scr. m. Mai. a. 710 (44). M. CICERO S. D. C. TREBONIO.1 'Oratorem' meum - sic enim inscripsi - Sabino tuo commendavi: natio me hominis impulit, ut ei recte putarem; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur; sed de Sabino satis. 2 Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum [olim] discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desiderii tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt, cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos: primum, quod olim solebant, qui Romae erant, ad provinciales amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet - res enim publica istic est - ; deinde, quod nos aliis officiis tibi absenti satisfacere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satisfacere possis. 3 Sed cetera scribes ad nos postea; nunc haec primo cupio cognoscere: iter tuum cuiusmodi sit, ubi Brutum nostrum videris, quamdiu simul fueris; deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possimus, quo statu simus: ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis litteris habebo cognitum. Cura, ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.
Cicero HOME

bav598.224 bsb125735.223 uldBPL49.187

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik