monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 76 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 50 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 18 <<< >>> Epistula 20
Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 19
0 Scr. Brundisii m. Mart. a. 709 (45). C. CASSIUS S. D. M. CICERONI.1 S. v. b. e. Non mehercule in hac mea peregrinatione quidquam libentius facio, quam scribo ad te; videor enim cum praesente loqui et iocari, nec tamen hoc usu venit propter spectra Catiana, pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. 2 Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo, tum mehercule etiam omnium nostrorum; spero enim homines intellecturos, quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire; difficile est enim persuadere hominibus τό καλόν δι` αὐτὸ αἱρετὸν esse; ἡδονὴν vero et ἀτ<αρ>αξίαν virtute, iustitia, τῷ καλῷ parari et verum et probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit: οὐκ ἔστιν ἡδέως ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν. 3 Itaque et Pansa, qui ἡδονὴν sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis φιλήδονοι vocantur, sunt φιλόκαλοι et φιλοδίκαιοι omnesque virtutes et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit, quid bonum esset, omnia bona coemit. cuius ego mortem forti mehercules animo tuli; nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur, nam habet damnatos, quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit. 4 Nunc, ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur, rescribe: peream, nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. Scis, Cn. quam sit fatuus; scis, quomodo crudelitatem virtutem putet; scis, quam se semper a nobis derisum putet: vereor, ne nos rustice gladio velit ἀντιμυκτηρίσαι. Quid fiat, si me diligis, rescribe: hui, quam velim scire, utrum ista sollicito animo an soluto legas! sciam enim eodem tempore, quid me facere oporteat. Ne longior sim, vale meque, ut facis, ama. Si Caesar vicit, celeriter me exspecta.
Cicero HOME
bav598.223 bsb125735.222 uldBPL49.187
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik