monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 19

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 18

0 Scr. Romae in. a. 709 (45). M. CICERO S. D. C. CASSIO.1 Longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, quam iam iretur ad te; longior autem, si φλύαρον aliquem habuissem, nam σπουδάζειν sine periculo vix possumus. 'Ridere igitur,' inquies, 'possumus?' Non mehercule facillime; verumtamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. 'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est; pudet enim servire. itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam. De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. Te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius: valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
Cicero HOME

bav598.223 bsb125735.222 uldBPL49.187