monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 16 <<< >>> Epistula 18
Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 17
0 Scr. Romae (ex. m. Febr. aut in. Mart.) a. 709 (45). M. CICERO C. CASSIO SAL.1 Praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas afferunt, atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent, sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces: alteras habebis has breves, sed exspecta πάντα περὶ πάντων; etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur? 2 Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus: alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem, ne hasta refrixisset; Mindius Marcellus et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. 3 De Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna: rumores tristiores, sed ἀδέσποτοι. Pansa noster paludatus a. d. III K. [Ian.] profectus est, ut quivis intelligere posset id, quod tu nuper dubitare coepisti, τό καλὸν δι` αὐτὸ αἰρετὸν esse. nam, quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est. 4 Tu quod adhuc Brundisii moratus es, valde probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum, si ἀκενόσπουδος fueris: nobis quidem, qui te amamus, erit gratum et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris; ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. Vale.
Cicero HOME
bav598.223 bsb125735.221 uldBPL49.186
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik